- PITHOEGIA Sacra
- PITHOEGIA Sacracelebrabantur Athenis die 11. mensis Anthesterionis: memorata Scholiasti Aristophanis ad Acharnenses, φηςί δὲ Ἀπολλόδωρος Ἀνθεςτήρια καλεῖςθαι κοινῶς ὅλην τὴν ἑορτὴν Διονύςῳ ἀγομένην᾿ κατὰ μέρος δὲ Πιθοιγίαν, Χόας, Χύτρους, Ait autem Apollodorus, Anthesteria vocari communiter totum festum, Libero Patri sacrum: Sigillatim vero, Pithoegiam, Choas, Chytros. Unde colligitur, partem fuisse Dionysiorum κατ᾿ ἀγροὺς seu Anthesteriorum. Meminit quoqe Plut. Sympos. l. 3. quaest. 7. Τοῦ νέου οἴνου Ἀθήνηςι μὲν ἑνδεκάτῃ τοῦ Α῾νθεςτηριῶνος μηνὸς κατάρχονται, Πιθοιγίαν τὴν ἡμέραν καλοῦντες, Novum vinum Athenis undecimô die Anthesterionis (Februarii) bibere incipiunt, Pithoegiam diem vocantes. Eô nempe dolia relinebant, unde festo dieique nomen, quasi πίθων ἀνοιγή. Postridie Χοαὶ sequebantur, die nempe 12. sicut Chytri die 13. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas l. 1. tit. 1. p. 43. Apud Anglos festo huic respondere S. Martini festum, S. Martins day, docet Fr. Gouldmannus Diction. Lat. Angl.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.